Kaiserkrönung
Die Kaiserkrönung Heinrichs II. (14.02.1014)

Thietmar von Merseburg (971-1018) preist in seiner Chronik Heinrich II. und Kunigunde, verschweigt aber auch nicht, dass es während des Romaufenthalts anlässlich der Kaiserkrönung zu einem Aufstand kam:

LIBER VII.

Quem laudant superi, veneremur nos quoque servi,
Promentes dignas nostris ex cordibus odas.
Est hic namque Deus trinus, in deitate sed unus,
Et sine quo nullus regnat, Deus ille benignus
Atque bonum summum, depellens omne nocivum;
Largitur caelo, quae prosunt omnibus, alto.
Verus mendaces confuderat hic modo testes
Heinricum regem dicentes inperialem
Curam non suscepturum nec denique longo
Tempore regnandum, sed seva morte premendum.
Nunc sunt bisseni, quod regno prefuit, anni,
Scandens cesarem post rector clarus in aulam
Illo mense, meam quo solverat ipse cathedram.
Ista dies pulchro signetur clara lapillo
Qua regi nostro se subdit Roma benigno
Atque liquore sacro perfusus gaudet et almo
Fert grates Domino, qui se visitavit ab alto
Ac Cunigundam contectalem sibi caram.
Summus pastor ovat, chorus atque suus quoque cantat,
Merseburg, et tu concinnes omnibus actu.

1. Decursis a dominica incarnacione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim et in subsequentis anni secundo mense ac ebdomada tercia, anno autem regni eius tercio decimio et die dominica ac XVI. Kal. Marcii Heinricus Dei gratia rex inclitus a senatoribus duodecim vallatus, quorum VI rasi barba, alii prolixa mistice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet coniuge Cunigunda ad aecclesiam sancti Petri papa expectante venit. Et antequam introduceretur, ab eodem interrogatus, si fidelis vellet Romanae patronus esse et defensor aecclesiae, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit et tunc ab eodem unctionem et coronam cum contectali sua suscepit; priorem autem coronam super altare prinicipis apostolorum suspendi precepit. Eodem die papa eis cenam ad Lateranis fecit copiosam. In octava vero die inter Romanos est nostrates magna oritur commocio in ponte Tiberino, et utrimque multi corruerunt, nocte eos ad ultimum dirimente. Huius rei auctores germani tres extitere, Hug, Hecil ac Acilin, qui postea capti sunt et in custodia detenti; ex quibus unus in hiis partibus evasit, secundus autem ad Fuldu deductus est, in Ivanstene autem castello IIIus diu servatur.

2. Arnulfum fratrem suum, quem Ravennati antea prefecit aecclesiae, cesar denuo inthronizatum ab apostolico ibidem  consecrari precepit.

Anmerkungen:
   Königsjahre : Thietmar zählt die Königsjahre incl. das Jahr 1002.
   Genauere Informationen zu den 12 römischen Senatoren: vgl. Gregorovius 4, 18 A. 1. Schramm, Renovatio 1, 227.
   Papst: Benedikt VIII. (1012-1024)
   Ravennati: Synode von Ravenna im Jan. 1014.
   Römischer Aufstand. Lit.: Pabst bei Hirsch, Jbb. 2, 429 f.
   Namen in der Korveier Überarbeitung: Hugo, Hizel u. Ezelinus - Söhne des Markgrafen Otbert II. von Este; Givikanstein statt Ivicanstene.

Weiter